Proelium Friedlandiense
Proelium Friedlandiense 14 Iunii 1807 inter milites Francicos ex una et exercitus Borussiae et Russiae ex altera parte factum est. Fuit ultima pugna Belli Quartae Coalitionis.
Historia
[recensere | fontem recensere]Postquam Proelio Ienensi Borussia victa est, milites eius in Borussiam Orientalem se receperunt. Die 7 Februarii 1807 Pugna apud Eylau incerto eventu, sed multis caesis et apud Francicos et apud alligatos facta est. Sed tum Napoleo I imperator Francorum Gedanum expugnavit. 14 Iunii milites Francorum apud vicum Friedland (hodie Bagrationowsk) inopinantes a legato militum Russicorum Levino Augusto de Bennigsen petiti sunt. Marescalcus Francorum Michael Ney postea in Russicos processit, eos pervicit: Hi 20.000 milites perdiderunt, Franci non plus quam 8.000. Paulo post hostes de Pax Tilsae convenerunt, qua Germania quasi Franciae tradita est et Russia ad Saepta Continentalia accessit.